viernes, 24 de abril de 2015

EL REGRESO DE LOS SOLDADOS

El regreso de los soldados
 Romanorum copiae ad oppidum appropinquant. Viri fessi longo bello longisque viis sunt. Altos patriae muros iam vident; mox vias, aedificia, deorum templa ac forum videbunt, amicos salutabunt laetique apud suos erunt, longe a castris atque a belli periculis. Ad oppidi portas imperator copias dimittet, quia copiae in oppidum intrare non debent. Quisque domum suum migrabit, ubi, laetus, suos inveniet. Post prima oscula, gratias dis agent. Deinde cenam copiosam parabunt. Post cenam tota familia iuncta erit; multa memorabunt; multa facta longas horas inter sese narrabunt. Cras vir diu quiescit etiamque multa dicet atque audiet. Postridie in agris iterum laborabit magnaque laetitia tranquillam vitam renovabit.

Vocabulario: cras: adv.adb."mañana," diu:adv.adb."de día" fessus,a,um:"cansado" iterum: adv.adb."de nuevo" mox:"pronto" quia:"porque" quisquis, quaeque, quodque(quidque):"cada uno/a" ubi:conj.junt."donde" deinde:adv.adb."después"

No hay comentarios:

Publicar un comentario